2 min read
Слушать

Hortus

Quisnam adeo, mortale genus, praecordia versat:

Heu Palmae,

Laurique furor, vel simplicis Herbae!

Arbor ut indomitos ornet vix una labores;

Tempora nec foliis praecingat tota maglignis.

Dum simud implexi, tranquillae ad ferta Quiaetis,

Omnigeni coeunt Flores, integraque Sylva.

Alma Quies, teneo te! & te Germana

Simplicitas!

Vos ergo diu per Templa, per urbes,

Quaesivi,

Regum perque alta Palatia frustra.

Sed vos Hotrorum per opaca siluentia

Celarant Plantae virides, & concolor Umbra.

O! mibi si vestros liceat violasse recessus.

Erranti, lasso, & vitae melioris anhelo,

Municipem servate novum, votoque potitum,

Frondosae Cives optate in florea Regna.

Me quoque, vos Musae, &, te conscie testor Apollo,

Non Armenta juvant hominum,

Circique boatus,

Mugitusve Fori; sed me Penetralia veris,

Horroresque trahunt muti, & Consortia sola.

Virgineae quem non suspendit Gratia formae?

Quam candore Nives vincentum,

Ostrumque rubore,

Vestra tamen viridis superet (me judice) Virtus.

Nec foliis certare Comae, nec Brachia ramis,

Nec possint tremulos voces aequare susurros.

Ah quoties saevos vidi (quis credat?)

Sculpentes Dominae potiori in cortice nomen?

Nec puduit truncis inscribere vulnera sacris.

Ast Ego, si vestras unquam temeravero stirpes,

Nulla Neaera,

Chloe,

Faustina,

Corynna, legetur:

In proprio sed quaeque libro signabitur Arbos.

O charae Platanus,

Cyparissus,

Populus,

Ulnus!

Hic Amor, exutis crepidatus inambulat alis,

Enerves arcus & stridula tela reponens,

Invertitque faces, nec se cupit usque timeri;

Aut experrectus jacet, indormitque pharetrae;

Non auditurus quanquam Cytherea vocarit;

Nequitias referuut nec somnia vana priores.

Laetantur Superi, defervescente Tyranno,

Et licet experti toties Nymphasque Deasque,

Arbore nunc melius potiuntur quisque cupita.

Jupiter annosam, neglecta conjuge,

Deperit; baud alia doluit sic pellice.

Juno.

Lemniacum temerant vestigia nulla Cubile,

Nic Veneris Mavors meminit si Fraxinus adsit.

Formosae pressit Daphnes vestigia

Ut fieret Laurus; sed nil quaesiverat ultra.

Capripes & peteret quod Pan Syringa fugacem,

Hoc erat ut Calamum posset reperire Sonorum.

Note:

Desunt multa.

Nec tu,

Opisex horti, grato sine carmine abibis:

Qui brevibus plantis, & laeto flore,

Crescentes horas, atque intervalla diei.

Sol ibi candidior fragrantia Signa pererrat;

Proque truci Tauro, stricto pro forcipe Cancri,

Securis violaeque rosaeque allabitur umbris.

Sedula quin & Apis, mellito intenta labori,

Horologo sua pensa thymo Signare videtur.

Temporis O suaves lapsus!

O Otia sana!

O Herbis dignae numerari & Floribus Horae!

0
0
89
Give Award

Andrew Marvell

Andrew Marvell (31 March 1621 – 16 August 1678) was an English Metaphysical poet, satirist and politician who sat in the House of Commons at var…

Other author posts

Comments
You need to be signed in to write comments

Reading today

Ветер Перемен
Венок сонетов 1
Ryfma
Ryfma is a social app for writers and readers. Publish books, stories, fanfics, poems and get paid for your work. The friendly and free way for fans to support your work for the price of a coffee
© 2024 Ryfma. All rights reserved 12+